- BRITOMARTIS
- BRITOMARTISNympha Cretensis, valde formosa, Iovis et Charmes filia, Diodoro Britona dicta. Retia ad venandum invenit, ex quo Dictynna dicta est, quod causam praebuit, ut quidam Dictynnam ac Dianam eandem esse putârint. Hesych. Βριτόμαρτις, εν Κρήτῃ ἡ Α῎ρτεμις. Haec, ut quibusdam placet, a Minoe Rege Cretensi adamata, cum eiusdem concubitum fugere non posset, de rupe se in mare praecipitavit. Eius meminit Virgilius seu quisquis fuit alius in Ciri. Callimachus Hymnô 3. qui est in Dianam:Ε᾿λλοφόνον, Βριτόμαρτιν ἐΰςκοπον ------Ubi Scholiastes: Βριτόμαρτις; ὅναμα κύριον τῆς νύμφης, ἀφ᾿ ἧς καὶ ἡ Α῎ρτεμις εν Κρήτῃ Βριτόμαρτις τιμᾶται, ὡς Διογενιανός. De hac ita Solin. c. 17. Cretes Dianam religiosissime venerantur, Βριτόμαρτιν gentiliter nominantes, quod sermone nostrô sonat virginem dulcem. Et Ios. Scaliger ait, se in Glossariis Graecorum invenisse; Βριτὸ τὸ γλυκὺ, ὡς Κρῆτες. A' Graecorum Scholiorum auctore in Aristophanis Ranas Act. 5. Sc. 2. vocatur Βρετιμάρτος, additque eam forte fortunâ in retia quaedam incidisse atque a Diana liberatam Dictynnae Dianae templum posuisse, p. 275. Nic. Lloydius. Diluere quidem id de Minoe conatur Diodor. Siculus, utpote ab omnibus iustitiae nomine commendato; sed confundere illum duos Minoas, contendit Vossius, qui statuit, adamatam Britomartim a seniore Minoe; at, quia tantae fuisser pudicitiae, ut omnem impudicum sperneret amorem, eo post excessum in Deos esse relatam: autem Dianam venatricem coluisset, imo casses venatorios reperisset, eôdem Cretenses illam et nomine et fanô et cultu, cum Diana (h. e. Luna, cuius lumine nocturnae venationes egent) coluisse. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 17. Eubuli vero filia fuit, Eidem: qui cum illa, miscellô cultu, iisdem, quibus Diana sive Luna, gauderet altaribus, Numenque illud modo Α῎ρτεμις, modo Βριτόμαρτις diceretur; priorem appellationem Numinis naturalis sive Lunae: posteriorem Numinis animalis sive filiae Eubuli, propriam fuisse contendit l. 2. c. 25. sub fin. Eorundem vero Cretensium dialectô Μάρτις virgo erat. Μάρναν quidem Cretes virginem vocare, scribit Stephanus, in voce Γάζα. Ε῎νθεν καὶ τὸ τȏυ Κρηταίου Διὸς παῤ αὐτοῖς εἶναι ὅ καὶ κα1᾿ ἡμᾶς ενάλουν Μάρναν ἑρμηνευομεν´ην Κρητογευῆ. τὰς παρθένους γὰρ οὕτως προσαγοἐυρουσι μαρνάν. Sed falli eum docet Salmas. Graece, inquiens, μορτὸς ἄνθρωπος. unde μορτοβάτην ναῦν, την` ἀνθρωποβάτην exponit Hesychius. μορτὶς, mulier. Cretes, quio. in u. et contra mutare solebant, μάρτις. hinc Βριτομαρτίς, dulcis puella, ad Solin. p. 172.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.